et factum est dum loqueretur leo verba haec ad aquilam, et
vidi,
et ecce quod superaverat caput et non conparuit, et alae
duae quae ad eum transierunt et erectae sunt ut regnarent, et
erat regnum eorum exile et tumultu plenum.
et vidi et ecce ipsa non apparescebant, et omne corpus
aquilae incendebatur, et expavescebat terra valde. et ego a
multo excessu mentis et a magno timore vigilavi, et dixi spiritui meo:
ecce tu mihi praestitisti haec, in eo quod scrutas vias Altissimi.
ecce adhuc fatigatus sum animo et spiritu meo invalidus sum
valde, et nec modica est in me virtus a multo timore quem
expavi nocte hac.
nunc ergo orabo Altissimum, ut me confortet usque in finem.
et dixi: Dominator Domine, si inveni gratiam ante oculos
tuos, et si iustificatus sum apud te prae multis, et si certum
ascendit deprecatio mea ante faciem tuam,
conforta me et ostende servo tuo mihi interpretationem et
distinctionem visus horribilis huius, ut plenissime consoles
animam meam.
dignum enim me habuisti ostendere mihi temporum finem et
temporum novissima. et dixit ad me:
haec est interpretatio visionis huius quam vidisti:
aquilam quam vidisti ascendentem de mari, hoc est regnum
quartum, quod visum est in visu Danihelo fratri tuo,
sed non est illi interpretatum, quomodo ego nunc tibi
interpretor vel interpretavi.
ecce dies veniunt, et exsurget regnum super terram et erit
timoratior omnium regnorum quae fuerunt ante eam.
regnabunt autem in ea duodecim reges, unus post unum.
nam secundus qui incipiet regnare, ipse tenebit amplius
tempus prae duodecim.
haec est interpretatio duodecim alarum quas vidisti.
et quoniam audisti vocem quae locuta est non de capitibus
eius exientem, sed de medio corpore eius.
haec est interpretatio, quoniam post tempus regni illius
nascentur contentiones non modicae, et periclitabitur ut cadat,
et non cadet tunc, sed iterum constituetur in suum initium.
et quoniam vidisti subalares octo coherentes alis eius,
haec est interpretatio: exsurgent enim in ipso octo reges,
quorum erunt tempora levia et anni citati, et duo quidem ex
ipsis perient
adpropinquante tempore medio, quattuor autem servabuntur
in tempore, cum incipiet adpropinquare tempus eius ut finiatur,
duo vero in finem servabuntur.
et quoniam vidisti tria capita quiescentia,
haec est interpretatio: in novissimis eius suscitabit
Altissimus tria regna et renovabit in ea multa, et dominabunt
terram
et qui inhabitant in ea cum labore multo super omnes qui
fuerunt ante hos. propter hoc ipsi vocati sunt capita aquilae.
isti enim erunt qui recapitulabunt impietates eius et qui
perficient novissima eius.
et quoniam vidisti caput maius non apparescentem, quoniam
unus ex eis super lectum suum morietur, et tamen cum tormentis.
nam duo qui perseveraverunt, gladius eos comedet.
unius enim gladius comedet qui cum eo, sed tamen et hic
gladio in novissimis cadet.
et quoniam vidisti duas subalares treicientes super caput
quod est a dextera parte,
haec est interpretatio: hii sunt quos conservavit
Altissimus in finem suam, hoc erat regnum exile et turbationis
plenum,
sicut vidisti. et leonem quem vidisti de silva evigilantem
mugientem et loquentem ad aquilam et arguentem eam iniustitias
ipsius per omnes sermones eius, sicut audisti.
hic est unctus, quem reservavit Altissimus in finem ad eos
et impietates ipsorum. arguet illos de iniustitiis ipsorum et
infulciet coram ipsis spretiones eorum.
statuet enim eos primum in iudicium vivos, et erit cum
arguerit eos, tunc corrumpet eos.
nam residuum populum meum liberabit cum misericordia, qui
salvati sunt super fines meos, et iucundabit eos, quoadusque
veniat finis, dies iudicii, de quo locutus sum tibi ab initio.
hoc somnium quod vidisti, et haec interpretatio eius.
tu ergo solus dignus fuisti scire Altissimi secretum hoc.
scribe ergo omnia ista in libro quae vidisti, et pones ea
in loco abscondito.
et docebis ea sapientes de populo tuo, quorum scis corda
posse capere et servare secreta haec.
tu autem adhuc sustine hic alios dies septem, ut tibi
ostendatur quicquid visum fuerit Altissimo ostendere tibi.
et profectus est a me. et factum est cum audisset omnis
populus, quoniam pertransierunt septem dies, et ego non fuissem
reversus in civitatem, et congregavit se omnis a minimo usque
ad maximum et venit ad me, et dixerunt mihi dicentes:
quid peccavimus tibi et quid iniuste egimus in te, quoniam
derelinquens nos sedisti in loco hoc?
tu enim nobis superasti ex omnibus prophetis, sicut botrus
de vindemia et sicut lucerna in loco obscuro, et sicut portus
navi salvatae a tempestate.
aut non sufficiunt nobis mala quae contigerunt?
si ergo tu nos dereliqueris, quanto erat nobis melius, si
essemus succensi et nos incendio Sion.
nec enim nos meliores sumus eorum, qui ibi mortui sunt. et
ploraverunt voce magna. et respondi ad eos et dixi:
confide, Israhel, et noli tristari, tu domus Iacob.
est enim memoria vestri coram Altissimo, et Fortis non est
oblitus vestri in contentione.
ego enim non dereliqui vos neque excessi a vobis, sed veni
in hunc locum, ut deprecarer pro desolatione Sion, et ut
quaererem misericordiam pro humilitate sanctificationis
vestrae.
et nunc ite unusquisque vestrum in domum suam, et ego
veniam ad vos post dies istos.
et profectus est populus, sicut dixi, ei in civitatem.
ego autem sedi in campo septem diebus, sicut mihi
mandavit, et manducabam de floribus solummodo agri, de herbis
facta est mihi esca in diebus illis.